# Quaestiones in Heptateuchum 2.177.11.1-16

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 2.177.11.1 to 2.177.11.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.11.1

Nec nos mouerent columnarum interualla disparia, quod densiores in lateribus longitudinis ponerentur, ubi uicenae sunt, rariores autem in latere latitudinis. ubi octo sunt, nisi aliud existeret, quod urgeret mutare sententiam. cum enim commemorasset longitudinem atrii ad mare habere tentoria quinquaginta cubitorum et columnas decem et bases earum decem et latitudinem atrii ad orientem item quinquaginta cubitorum et columnas decem et bases decem, atque his dictis perfecta uideretur forma tabernaculi cum atrio suo undique ambiente. iniecit aliud, quod ubi et quomodo intellegendum sit difficillime reperitur. et quindecim, inquit. cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni; columnae eorum tres et bases earum tres. et latus secundum quindecim cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres et bases earum tres. et portae atrii tegimen uiginti cubitorum altitudo de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta uarietate acu picta: columnae earum quattuor et bases earum quattuor. haec ubi constituantur perfecta illa forma tabernaculi non uideo; sed plane uideo eundem esse numerum columnarum decem, in tribus et tribus et quattuor, ternis scilicet a lateribus et quattuor in medio. ac per hoc tentoria illa quinquaginta cubitorum non contexta erunt, ne aditus in atrio nullus sit, sed quindenis cubitis media uiginti cubita separabuntur. ut faciant portae tabernaculi tegimen, hoc est uelum. quod ornamento uelamentoque dependeat et teneat spatium quattuor columnarum, quod portae atrii deputatum atque separatum est. ideo uelamen ipsum a lateribus quindenum cubitorum diuisum atque separatum etiam specie distingui uoluit, ut opere acu picto quattuor illis coloribus uariaretur. sed latera illa quindenum cubitorum hinc atque hinc ternas columnas habentium si ad eandem lineae rectitudinem portae atrii coniungantur, non erit spatium inter decem columnas exterioris atrii et octo interioris tabernaculi, ubi sit altare quinque cubitorum quadrum occupans spatium et ante ipsum altare, ubi seruiatur altari, et inter ipsum et ostium tabernaculi interioris.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
