Latin
Book 2, Chapter 177
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.177.15
Unproofread scanNot analysed yet
Iam illud quod sequitur aliud est et aliam quaestionem infert, propter quam maxime huius loci expositionem differendam putaui, ut prius et formam constituendi tabernaculi et de atrio circumponendo quod scriptum est uideremus. sequitur ergo: cubitum ei hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi, hinc atque hinc ut operiat. aliud est quod superabit una pars sex uelorum aliam partem quinque uelorum propter ampliorem uelorum numerum, unde iam diximus; aliud quod superabit de longitudine uelorum, unde nunc dictum est. ita enim non pars parti comparatur et altera alteram superare inuenitur: illa scilicet, quae uela sex habet, illam, quae uela quinque habet. quae ambae ut sibimet aequarentur, a facie tabernaculi facta est unius ueli duplicatio, a tergo dimidii subtectio; sed ipsa uela capillacia comparata aulaeis, ex quibus decem iussit fieri interius tabernaculum quattuor coloribus textis, longiora reperiuntur cubitis binis. ea enim erant aulaea singula cubitorum uiginti octo, ista triginta. ideo hic non ait: ex eo quod superat de uelis, sed: ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum. quid est ergo: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc erit contegens super latera tabernaculi ,nisi quia illa longitudo in qua binis cubitis uela capillacia longiora sunt aulaeis singulis singula non tota in unam partem cogenda est, id est ut quidquid superat, ad posteriora tabernaculi colligatur, sed distribuatur ex aequo tantumque eius ad priora tabernaculi quantum ad posteriora tribuatur; id est, quoniam duo cubita in singulis uelis eandem quae superat longitudinem faciunt, ut cubitum inde auferat pars ista et cubitum illa; ita de singulis cubitis suis habebit pars ista cubita decem et illa de suis singulis decem, quoniam decem uela binis cubitis longiora uiginti cubitorum longitudinem faciunt, qua uidentur superare serie sua seriem aulaeorum?