Latin
Book 2, Chapter 177
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.177.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vniuersum autem atrium in circuitu tabernaculi tentoriis byssinis cingebatur, quae erigebantur cubitis quinque. his superueniebant uela capillacia undecim, ex una parte quinque sibimet conexa, ex alia sex. in conexione ergo quinque uelorum cubita erant centum quinquaginta; ex alia uero parte in conexione sex uelorum cubita erant centum octoginta, quoniam uela singula tricenorum fuerunt cubitorum. sed ut alia pars alteri coaequaretur, duplicatum est unum uelum a facie tabernaculi, id est ab oriente, et subtectum est dimidium uelum a parte posteriore, id est ab occidente. atque ita subtracta sunt cubita triginta, quanta erat ueli unius longitudo, et remanserunt centum quinquaginta, quot etiam ex parte altera fuerunt. circuitus itaque uelorum capillaciorum, quo cingebatur atrium tabernaculi, trecentis cubitis tendebatur, sicut circuitus decem aulaeorum interioris tabernaculi cubitis ducentis octoginta. aulaea quippe singula habebant cubita uicena et octona in longitudinem, capillacia uero uela tricenis cubitis longa erant. quapropter ex ambitu aulaeorum interioris tabernaculi, qui erat in cubitis ducentis octoginta, centena cubita in lateribus longioribus erant austri et aquilonis et quadragena in duobus breuioribus orientis et occidentis; ex ambitu autem capillaciorum uelorum, quo atrium exterius tegebatur, quia ambitus erat in cubitis trecentis, centena erant in lateribus longioribus austri et aquilonis, quoniam aequalia erant lateribus tabernaculi interioris, quinquagena autem in duabus reliquis partibus orientis et occidentis. ac per hoc duo illa cubita, quibus longius erat aulaeo uelum capillacium, non lateribus austri et aquilonis, quae paria erant atrii exterioris et tabernaculi interioris, sed lateribus orientis et occidentis proficiebant. in eis enim lateribus creuerat tabernaculi latitudo circumposito extrinsecus atrio. sed quinquaginta cubita uelorum capillaciorum a parte orientis per decem columnarum rectum ordinem tendebantur eisque proficiebat unum cubitum ex duobus illis. quibus eorundem uelorum maior fuerat longitudo; alia uero cubita quinquaginta, quae occidentali lateri debebantur, quibus alterum ex duobus illis cubitum proficiebat, non tendebantur per columnarum ordinem rectum. ibi enim erat illa tamquam triporticus, quae concludebat spatium atrii. ubi esset altare sacrificiorum, quattuor columnis a porta et a lateribus ternis. ac per hoc non poterant etiam portam cingere illa cubita quinquaginta, sed usque ad cooperienda -obliqua illa latera tendebantur, quae in columnis ternis et quindenis cubitis erant. erigebantur autem capillacia uela cubitis quattuor eisque tegebantur atrii tentoria byssina, quorum erat erectio in cubitis quinque.