Latin
Book 2, Chapter 177
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.177.3
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde dicit: et facies uela capillacia operire super tabernaculum, id est, quae uenirent super non a parte tecti, sed supercingendo. dicimus enim et sic aliquid superponi, non quemadmodum tectum domus, sed quemadmodum tectorium parietis tamquam super lineam fasciam. undecim, inquit, uela facies ea. longitudo ueli unius erit triginta cubitorum et quattuor cubitorum latitudo ueli unius; mensura eadem erit undecim uelorum. et coniunges quinque uela in se et sex uela in se. quomodo illa aulaea uoluit quina coniungi, sic ista uela quinque et sex, quia undecim erant, non decem. et duplicabis, inquit, uelum sextum secundum faciem tabernaculi, ne moueret, quia inpariliter alterutrum occurrebant sex et quinque. deinde dicit etiam ista uela capillacia quemadmodum sibimet iungerentur. et idem dicit, sed fortasse planius. et facies, inquit, ansas quinquaginta in ora ueli unius quod contra medium est —id est contra secundum, quia ipsum erit medium inter primum et tertium —secundum commissuram, id est iuncturam. et quinquaginta ansas facies super oram ueli, quod coniunctum est ad secundum uelum, id est super oram tertii ueli, quia coniungitur secundo. et facies circulos aereos quinquaginta et coniunges circulos de ansis; et coniunges uela et erit unum. circulos ergo medio uelo uoluit adponi, id est secundo, quibus quinquagenis ansis iungeretur primo et tertio. nihil hic aliud est nisi quod circulos non aureos, sed aereos fieri nunc praecepit. ansas autem in aulaeis hyacinthinas dixerat. in uelis autem capillaciis, quoniam tacuit cuius modi essent ansae, quid nisi capillacias eas credibilius accipimus?