Latin
Book 2, Chapter 177
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.177.6
Unproofread scanNot analysed yet
Videmus igitur uicenis columnis porrecta duo latera tabernaculi aquilonis et austri. duo sunt reliqua, orientale et occidentale, quae si totidem columnas habuissent, procul dubio quadrum esset. quot autem habeant, de occidentali non tacetur, de orientali tacetur: utrum quia non habuit et sola illic sine columnis extendebantur aulaea ab extrema columna unius lateris usque ad alterius alteram extremam, an aliqua causa taceantur, ut etiam tacitae intellegantur, nescio. postea quippe ex ipsa parte orientis decem columnae commemorantur, sed atrii de quo post loquitur, quod huic tabernaculo circumponi iubet. commemoratis ergo lateribus tabernaculi aquilonio et australi in uicenis columnis deinde sequitur et adiungit dicens: et retro tabernaculum per partem quae est contra mare facies sex columnas. et duas columnas facies in angulis tabernaculi a posterioribus. et ae-q uales deorsum uersus et in se conuenientes erunt aequales de capitibus in commissuram unam. sic facies ambobus duobus angulis; aequales sint. et erunt octo columnae et bases earum argenteae sedecim: duae bases columnae uni et duae bases columnae uni in ambas partes eius. de basibus similis ratio et similis locutio est. latus itaque occidentis —nam hoc est ad mare —columnis octo extenditur: sex mediis et duabus angularibus, quas aequales ad unam commissuram dicit esse debere; credo, quod angulus duo in se latera committat et sit columna angularis lateri utrique communis, ista occidentali et aquiloniae, illa occidentali et australi. quod autem dicit etiam aequales deorsum uersus, hoc utique dicit, ut ad perpendiculum librarentur, ne robustiores essent infra quam supra, sicut pleraeque columnae sunt.