Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
Quod habent latini: euntes immolate domino deo uestro in terra, graecus habet: uenientes immolate domino deo uestro in terra. nolebat enim eos ire quo dicebant, sed ut illic in Aegypto immolarent uolebat. hoc ostendunt uerba Moysi quae secuntur, ubi dicit non posse fieri propter abominationes Aegyptiorum.