Latin
2.3 to 2.6
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.3-6
Unproofread scanNot analysed yet
Clamauit illum dominus de rubo. dominus in angelo? an dominus angelus ille qui dictus est" magni consilii angelus" et intellegitur Christus? supra enim dixit: adparuit illi angelus domini in flamma ignis de rubo. Educere illos de terra illa in terram bonam et multam, in terram fluentem lac et mel. utrum terram fluentem lac et mel spiritaliter accipere debemus, quia secundum proprietatem nostram hoc erat illa quae data est populo Israhel? an locutionis est, qua id ad laudem ubertatis et suauitatis referatur? Et nunc ecce clamor filiorum Israhel uenit ad me, non sicut clamor Sodomorum, quo iniquitas sine timore et sine uerecundia significatur. Quod mandauit dominus Hebraeis per Moysen, ut acciperent ab Aegyptiis uasa aurea et argentea et uestem atque addidit: et praedabimini eos, mandati huius non potest iniustum esse iudicium. mandatum enim dei est, de quo non iudicandum sed ei obtemperandum fuit. ille enim nouit quam iuste mandauerit: ad seruum autem pertinet oboedienter facere quod mandauit.