Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.32
Unproofread scanNot analysed yet
Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ibi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulit in multa patientia uasa irae —parcendo utique his quos malos futuros esse praescierat: quae uasa dicit perfecta in perditionem —et ut notas. inquit, faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae uox est in Psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus meus demonstrabit mihi <in> inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quonsque scit oportere: non inaniter, sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim, ut adnuntiaretur nomen dei in uniuersa terra, uasis misericordiae utique prodeest. ad eorum itaque utilitatem Pharao seruatus est, sicut et scriptura testatur et exitus docet.