Latin
2.47.24 to 2.47.35
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.47.24-35
Unproofread scanNot analysed yet
sed cum scriptura commemoret Caath filium Leui auum Moysi cum auo suo Iacob intrasse in Aegyptum, dicat eum autem uixisse annos CXXX. filium uero eius patrem Moysi Ambram CXXXVII, Moysen uero dicat LXXX annorum fuisse cum de Aegypto populum liberauit —etiam si tunc genuisset Caath patrem Moysi, quo anno mortuus est. ille quoque Ambram ultimo uitae suae anno genuisset Moysen —conputati anni CXXX et CXXXVII et octoginta trecentos quadraginta septem annos faciunt. non quadringentos triginta. quodsi quis dicat extremo anno uitae Ioseph natum esse Caath filium Leui. septuaginta ferme anni possunt accedere illi summae, quia septuaginta unum annos uixit in Aegypto Ioseph post ingressum patris sui. quapropter etiam sic septuaginta anni uitae Ioseph ab ingressu Iacob in Aegyptum usque natiuitatem Caath, si tunc natus adseratur, et centum triginta anni ipsius Caath et centum triginta septem filii eius Ambram patris Moysi et octoginta ipsius Moysi, quadringentos decem et septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Proinde illa nimirum conputatio, quam secutus est Eusebius in historia sua chronica, perspicua ueritate subnixa est. ab illa enim promissione conputat quadringentos triginta annos, qua uocauit deus Abraham, ut exiret de terra sua in terram Chanaan, quia et apostolus cum Abrahae laudaret et commendaret fidem, in ea promissione qua Christum uult intellegi prophetatum, id est qua promisit deus Abrahae quod benedicentur in eo omnes tribus terrae, hoc autem dico, inquit, quia testamentum confirmatum a deo post quadringentos et triginta annos facta lex non infirmat ad euacuandas promissiones. ex illa ergo promissione, qua uocatus est Abraham et credidit deo, post quadringentos et triginta annos factam legem dicit apostolus. non ex tempore quo Iacob intrauit in Aegyptum. deinde etiam ipsa scriptura Exodi satis hoc significatur;