Latin
2.47.54 to 2.47.61
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.47.54-61
Unproofread scanNot analysed yet
ubi et seruitia erant et sexus muliebris et inbellis aetas. Quod ergo dixit deus ad Abraham: sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis, non sic accipiendum est, tamquam in illa durissima seruitute quadringentos annos dei populus fuerit; sed quia scriptum est: in Isaac uocabitur tibi semen, ex anno natiuitatis Isaac usque annum egressionis ex Aegypto conputantur anni quadringenti quinque. cum ergo de quadringentis triginta detraxeris uiginti quinque, qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est, si quadringentos et quinque anuos summa solida quadringentos uoluit appellare scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est non conputetur. non itaque quod ait: in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos habuerint in seruitute: sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est: peregrinum erit semen tuum in terra non propria, quia siue in terra Chanaan siue in Aegypto peregrinum erat illud semen, antequam hereditatem sumerent terram ex promissione dei. quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt, ut hyperbaton hic intellegatur et ordo uerborum sit: sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis, illud autem interpositum intellegatur: et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. in extrema enim parte annorum summae huius, hoc est post mortem loseph, factum est, ut in Aegypto populus dei duram perageret seruitutem.