Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.61
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit Moyses ad Aaron: accipe uas aureum unum et mitte in illud plenum gomor manna et repones illud ante deum, ut seruetur in progenies <uestras>, quemadmodum praecepit dominus. quaeri potest, ubi Aaron poneret ante deum, quando nec ullum simulacrum fuit nec arca testamenti iam fuerat instituta. an forte ideo de futuro dixit. ,repones", ut intellegeretur tunc ante deum posse reponi, quando futura erat arca? an potius "ante deum- dictum est quod fit ipsa deuotione offerendi. in quocumque loco poneretur? ubi enim non deus? sed illud quod adiungit: et reposuit Aaron ante testimonium ad reseruandum, priorem magis sensum adserit. hoc enim modo scriptura dixit per prolepsin quod postea factum est, cum esse coepit tabernaculum testimonii.