# Quaestiones in Heptateuchum 2.66

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.66

Venit autem et Aaron et omnes seniores Israhel manducare panem cum socero Moysi ante deum uel, sicut alii codices habent, coram deo, quod graece scriptum est: Ivavziov toO {}-:r.,!). quaeritur" u hi" ante deum, quando nec tabernaculum fuit nec arca testamenti quae postea sunt instituta. neque enim et hic de futuro dictum accipere possumus. sicut dictum est de manna quod positum est in uase aureo. ergo ante deum id accipere debemus factum, quod in honorem dei factum est: ubi enim non deus ?

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
