Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.69
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero adiungit et dicit: esto tu populo quae ad deum et referes uerba eorum ad deum; et testaberis illis praecepta dei et legem eius et demonstrabis illis uias in quibus ambulabunt in eis et opera quae facient, cum populo uniuerso haec agenda esse demonstrat. non enim ait: uniuscuiusque uerba refer ad deum, sed: uerba eorum, cum supra dixisset: esto tu populo quae ad deum sunt. post haec admonet, ne singulorum negotia, quae inter se habent, deserantur electis uidelicet potentibus uiris deum colentibus iustis et qui oderint superbiam, quos constitueret super millenos, alios super centenos, alios super quinquagenos, alios super denos. sic et ab ipso Moyse remouit graues et periculosas occupationes nec istos grauauit, quandoquidem ipsi mille haberent unum super se et sub illo haberent alios decem et sub eis alios uiginti et sub his alios centum, ut uix aliquid ad singulos quosque praepositos perueniret, quod iudicare necesse haberent. insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses, cum quo deus loquebatur, non fastidiuit neque contemsit alienigenae soceri sui consilium. quamquam et ipse Iothor, cum Israhelita non fuisset, utrum inter uiros deum uerum colentes religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Iob, cum ex ipso populo non fuisset, merito quaeritur, immo credibilius habetur. ambigue quippe posita sunt uerba, uel utrum sacrificauerit deo uero in populo eius. quando uidit generum suum, uel utrum eum adorauerit ipse Moyses; quamquam de adoratione etiam si expresse positum esset, honor uideretur socero redditus eo modo quo solet hominibus honorificentiae causa exhiberi a patribus; sicut de Abraham scriptum est, quod adorauerit filios Chet. quos autem dicat Ypafxfxatos-. saVWfst; post decuriones, non facile sciri potest, quoniam hoc nomen in nullo usu habemus uel officiorum uel magisteriorum. nam quidam "doctores" interpretati sunt, ut intellegantur utique litterarum, qui introducant in litteras, sicut resonat graecum uocabulum. hic sane significatur, ante legem datam quod habuerint Hebraei litteras: quae quando coeperint esse, nescio utrum ualeat indagari. nonnullis enim uidetur a primis hominibus eas coepisse et perduc-tas esse ad Noe atque inde ad parentes Abrahae et inde ad populum Israhel; sed unde hoc probari possit, ignoro.