Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.80
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem litigabunt duo uiri et percusserint mulierem in utero habentem, et exierit infans eius non deformatus, detrimentum patietur; quantum indixerit uir mulieris, et dabit cum postulatione. mihi uidetur significationis alicuius causa dici haec magis quam scriptura circa huius modi facta occupata. nam si illud adtenderet, ne praegnans mulier percussa in abortum conpelleretur, non poneret duos litigantes uiros, cum possit et ab uno hoc admitti, qui cum ipsa muliere litigauerit uel etiam non litigauerit, sed alienae posteritati nocere uolendo id fecerit. quod uero non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputauit quod tale in utero geritur. hic de anima quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est; ne animatum quidem possit intellegi, et ideo non sit homicidium, quia nec exanimatum dici potest, si adhuc animam non habebat. sequitur enim et dicit: si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima. ubi quid aliud intellegitur nisi" et ipse morietur?" nam hoc et in ceteris ex hac occasione iam praecipit: oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, conbustionem pro conbustione, uulnus pro uulnere, liuorem pro liuore, talionis uidelicet aequitate. quae lex ideo constituit, ut demonstraret quae uindicta debeatur. nisi enim per legem sciretur quid uindictae deberetur, unde sciretur quid uenia relaxaret, ut dici posset: <et> dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? debitores igitur lege monstrantur, ut quando ignoscitur adpareat quid dimittatur. neque enim debita dimitteremus, nisi quid nobis deberetur lege indice disceremus. si ergo illud informe puerperium iam quidem fuerat, sed adhuc quodam modo informiter animatum —quoniam magna de anima quaestio non est praecipitanda indiscussae temeritate sententiae —ideo lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima uiua in eo corpore quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata et ideo nondum sensibus praedita. quid autem dixit: et dabit cum postulatione, quod maritus mulieris informi excluso dandum constituerat, non est in promtu intellegere. aiiwjia quippe, quod graecus habet. pluribus modis intellegitur et tolerabilius "cum postulatione" dictum est quam si aliud diceretur. fortassis enim postulabit ut det, ut eo modo satis deo faciat, etiamsi maritus mulierue non expetat.