Latin
2.82 to 2.83
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.82-83
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem cornu percusserit alicuius taurus taurum proximi et mortuus fuerit, uendent taurum uiuum et partientur pretium eius et taurum qui mortuus fuerit dispertientur. numquid in solo tauro haec iustificatio seruanda est et non de omnis pecoris tali casu? proinde a parte totum et hoc intellegendum est: sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quae non uescuntur. Quae iustificatio est, ut pro uitulo uno quinque reddantur, pro oue autem quattuor, nisi aliquid significare intellegatur ?