Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.89
Unproofread scanNot analysed yet
Sex annis seminabis terram tuam et colliges fructum eius; septimo autem anno remissionem facies et requiem dabis illi, et edent pauperes gentis tuae; quae autem superabunt edent ferae bestiae. sic facies uineam tuam et oliuetum tuum. quaeri potest quid colligant pauperes, si septimo anno ita parcit terrae, ut nec seminetur quidem —non enim ad uineam pertinet et oliuetum quod dictum est: edent pauperes gentis tuae —quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt. de uinea autem et oliueto postea dicit similiter esse faciendum; ac per hoc illud de aruis intellegitur, quae frumentis seruiunt. an sic accipiendum: sex annis seminabis terram tuam et colliges fructum eius, hoc est: sex annis seminabis et colliges; septimo uero non colliges, ut intellegatur "seminabis," etiamsi dictum non est, ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum uero dimittere quod fuerit seminatum? nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis uidelicet quae illis frugibus uesci possint, sicut sunt apri et cerui et si quid huius modi? quod tamen non diceretur nisi alicuius significationis gratia. nam si, quod adtinet ad praecepta, quae hominibus data sunt, de bubus cura non est deo —quod non sic intellegetur, tamquam non ipse pascat ea quae nec seminant nec metunt neque congregant in horreum, sed quia ei curae non est praecepto monere hominem, quomodo boui suo consulat —quanto minus ei cura est de feris bestiis praecipere, quomodo illis ab hominibus consulatur, cum eas ipse pascat diuitiis naturae usquequaque fructiferae, qui eas etiam per alios sex annos pascit, cum colliguntur quae seminantur!