Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod dominus dicit ad Moysen: sed nunc uade, et ego aperiam os tuum et instruam te quae locuturus es. satis hic adparet non tantum instructionem oris sed ipsam etiam apertionem ad dei uoluntatem et gratiam pertinere. non enim ait: tu aperi os tuum et ego instruam te, sed utrumque ipse promisit: aperiam et instruam. alibi autem dicit in psalmo: dilata os tuum et adinplebo illud —ubi significat in homine uoluntatem accipiendi quod deus donat uolenti, ut ad uoluntatis exordium pertineat "dilata os tuum", ad dei autem gratiam "et adinplebo illud" —hic uero: et aperiam os tuum et instruam te.