# Quaestiones in Heptateuchum 3.10

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.10

Quod autem supra dixit: ista lex holocausti, et deinde exponens quae sit eadem lex dicit: ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud; non extinguetur, planius esset secundum nostrae consuetudinis locutionem, si non haberet "et"; nam ista coniunctione detracta ita sensus contexitur: ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit super illud, id est super altare. deinde ad cumulum exprimendae sententiae intulit: non extinguetur; nam hoc erat iam dictum "tota nocte".

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
