# Quaestiones in Heptateuchum 3.11-12

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 3.11 to 3.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.11

Et induet stolam aliam et abiciet holocarpoma extra castra in locum mundum. hoc appellat "holocarpoma" quod iam concrematum est; hoc autem in illo graeco κατακάρπωσις legitur. quidam uero latini addiderunt: quod concrematum est et ita interpretati sunt: et abiciet holocarpoma, quod concrematum est, extra castra in locum mundum. Et ignis super altare ardebit ab eo et non extinguetur; id est ab illo igne, in quo arsit holocaustum usque in mane. non uult enim ignem prorsus extingui, sed, cum usque in mane arserit holocaustum, ablatis inde reliquiis consumptionis nec sic extingui ignem, sed inde iterum renouari, quo ardeant alia quae inponuntur.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
