Latin
3.16 to 3.17
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.16-17
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur autem et dicit: sacrificium in odorem suauitatis domino. sacerdos unctus qui pro eo ex filiis eius faciet illud. propter hoc fortasse dixerat "sempiternum", ut hoc faciat omnis summus sacerdos, quando succedit mortuo eo die quo unctus fuerit; adiunxit enim et ait: lex aeterna, cum possit etiam aeternum secundum id intellegi quod significat. Sequitur autem: omne consummabitur, quod habet graecus ἐπιτελεσθήσεται et aliqui interpretes dixerunt: omne inponetur. ubi uult intellegi esse holocaustum, quia nihil exinde remanet. denique adiungit: et omne sacrificium sacerdotis holocaustum erit et non edetur. hoc ergo dixerat: omne consummabitur.