# Quaestiones in Heptateuchum 3.2

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.2

Post hoc autem peccati genus, quod de periurio alicuius non indicato commemorauit, nullum pro eo sacrificium iussit offerri; sed deinde subiunxit: anima quaecumque tetigerit omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti inmundi aut eorum quae sunt morticina abominationum inmundarum, morticinum iumentorum inmundorum aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni inmundita eius, quam si tetigerit inquinabitur, et latuerit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit. neque hic sacrificium pro isto genere peccati quod offerretur commemorauit, sed adhuc adiecit et ait: anima quaecumque iurauerit distinguens labiis malefacere aut benefacere secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando, et latuerit eum, et id cognouerit, et peccauerit unum ex his, et confessus fuerit peccatum, pro quo peccauit aduersus ipsum. his omnibus sine aliqua interpositione sacrificii conexis et explicatis adiungit et dicit: et offeret pro his quae deliquit domino, pro peccato quo peccauit, feminam ab ouibus agnam aut capram de capris pro peccato; et exorabit pro eo sacerdos pro peccato et remittetur illi peccatum. quid est ergo, quod pro tacito cuiusquam periurio et pro eo, quod tangitur morticinum uel aliquid inmundum, nullum sacrificium commemorauit, pro eo uero peccato, ubi falsum quisquam nesciens iurat, dixit offerri agnam uel capram? an pro omnibus supra dictis hoc sacrificium oportet intellegi? uoluit enim prius omnia enumerare et sic inferre quo sacrificio possint expiari. sed in eis omnibus supra dictis generibus peccatorum sunt quaedam propter locutionum modos subobscure posita, sicuti est quod ait: morticinum iumentorum. ea enim, quae a Graecis xnjvn; appellantur, plerique nostrorum "iumenta" interpretati sunt: quod nomen in latina consuetudine eorum animalium est, quorum laboribus adiuuamur maxime in portandis oneribus, sicuti sunt equi, asini, muli, cameli et si quid huius modi: quae uero Graeci y.rijv"fį uocant, tam late intelleguntur, ut omnia aut prope omnia pecora isto nomine concludantur. et ideo nouo genere locutionis uelut TXsovaofjui) additum est in graeco "i n III n n do rum", cum diceretur "i umentorum", quoniam sunt etiam munda pecora, quae xtrjvrj appellantur. quae autem iumenta usus latinus appellat, secundum legis distinctionem nonnisi inmunda sunt.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
