# Quaestiones in Heptateuchum 3.20.1-15

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 3.20.1 to 3.20.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.20.1

Quid est quod de ariete pro delicto cum dixisset legemque sacrificii exposuisset, ait: quomodo quod [est] pro peccato ita et id quod pro delicto, lex una est eorum? quaeritur inter peccatum et delictum quae sit differentia, quoniam, si nulla esset, nullo modo diceretur: quomodo s o quod pro peccato ita et quod pro delicto. quamuis enim lex eiusque sacrificium nihil distet, quia lex una est eorum, tamen ipsa duo. quorum unum est sacrificium, id est peccatum et delictum, si inter se nihil differrent et si unius rei duo nomina essent, non curaret scriptura tam diligenter commendare unum esse utriusque sacrificium. Fortasse ergo peccatum est perpetratio mali, delictum autem desertio boni, ut, quemadmodum in laudabili uita aliud est declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur dicente scriptura: declina a malo et fac bonum, ita in damnabili aliud sit declinare a bono, aliud facere malum et illud delictum, hoc peccatum sit. nam et ipsum uocabulum si discutiatur, quid aliud sonat delictum nisi derelictum? et quid derelinquit qui delinquit nisi bonum? Graeci etiam duo nomina usitata huic pesti inposuerunt. nam delictum apud eos et zapdsxwjxa dicitur et ;:ł.r;!J.ILśÀE!CX. isto ipso quippe loco Leuitici TrXrafjLeXcta est. apostolus autem ubi dicit: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, KapazttifxaTt graecus habet. quorum nominum si origo discutiatur, in "paraptomate" tamquam decidere intellegitur qui delinquit unde cadauer, quod Latini a cadendo dixerunt, graece r.-.cop.cx dicitur aito TOU iciKtsiv, id est ab eo quod est cadere. qui ergo peccando malum facit, prius delinquendo a bono cadit. et irXr,(ifIIXsta simile nomen est neglegentiae; nam graece neglegentia a[IIXe'.a dicitur, quia curae non est quod neglegitur.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
