Latin
3.20.44 to 3.20.49
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.20.44-49
Unproofread scanNot analysed yet
sequitur adhuc et dicit: <et> anima quaecumque peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri et non cognouerit et deliquerit et acceperit peccatum suum, et offeret arietem <sine macula> de ouibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem: et ex-" orabit pro eo sacerdos pro ignorantia eius quam ignorauit et ipse non sciuit et remittetur illi. deliquit enim [delicto delictum ante dominum. et adhuc ita dicit: et locutus est dominus ad Moysen dicens: anima quaecumque peccauerit et despiciens despexerit praecepta domini et mentitus fuerit quae sunt ad proximum de commendatione aut de societate aut de rapina aut iniuriam fecerit aliquam proximo aut inuenerit perditionem et mentitus fuerit de eo et iurauerit iniuste de uno ab omnibus quaecumque fecerit homo, ita ut peccet in his, et erit cum peccauerit et deliquerit et reddet rapinam quam rapuit aut iniuriam quam nocuit aut commendatum quod depositum est apud eum aut perditionem quam inuenit ab omni re quam iurauit pro ea iniuste, et restituet ipsum <caput> et quintas eius adiciet ad illud, cuius est ipsi reddet [et] qua die conuictus fuerit, et delicti sui offeret domino arietem ab ouibus sine macula pretio in quod deliquit; et exorabit pro eo sacerdos ante dominum et remittetur illi de uno ab omnibus quae fecit et deliquit in eo. paene ergo in omnibus factis quae dicit esse peccata, eadem etiam delicta dicit. quapropter et indifferenter ea dici manifestum est multis scripturarum locis et habere aliquid differentiae scriptura testatur, cum dicit: sicut quod pro peccato ita et quod pro delicto.