# Quaestiones in Heptateuchum 3.21

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.21

Omnem adipem boum et ouium et caprarum non edetis. et adeps morticinorum et a fera captorum fiet in omne opus et cibo non edetur. omnis qui ederit adipem a pecoribus quae offeretis ab eis hostiam domino, peribit anima illa de populo suo. dixerat superius de adipe: omnis adeps domino, et quaesieramus utrum omnis omnino pecoris mundi dumtaxat — nam de inmundis nulla quaestio est — et quid de adipe fieret, quam uetuit in escam uenire. nunc autem dixit quid fieret de adipe morticini et a fera capti, ut sit in omne opus; omne opus utique illud opus, cui tale aliquid necessarium est. unde remansit quaestio, quid fiat de adipe ceterorum animalium, quae munda sunt ad uescendum. sed cum dicit omnem animam perire de populo suo, qui ederit adipem eorum pecorum, ex quibus domino offertur, uidetur definisse illam tantum adipem de pecoribus mundis prohibitam manducari, ex quibus sacrificium fit, quamuis Iudaeos audierimus nullam omnino adipem in escam sumere. sed quid scriptura uoluerit, non quid illi opinati fuerint requirendum. denique non inueniunt quid recte de adipe faciant, unde se abstinent, et quomodo eam proiciant, cum dictum sit: omnis adeps domino, si non adipem sacrificiorum tantum sed etiam eorum animalium de quibus non sacrificatur quamuis inmundorum hic uolunt intellegi.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
