# Quaestiones in Heptateuchum 3.23.15-33

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 3.23.15 to 3.23.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.23.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.23.15

in Exodo antequam omnino aliquid de sanctificandis et quodam modo ordinandis sacerdotibus praecipiatur, quando Moyse ascendente in montem iubentur non ascendere sacerdotes, quos intellegere alios non possumus nisi filios Aaron, non quia iam erant, sed quia futuri erant, hoc eos iam tunc scriptura appellauit per anticipationem, sicut sunt pleraque talium locutionum: nam et filius Naue Iesus appellatus est, cum longe postea hoc nomen ei scriptura narret inpositum. ambo ergo tunc summi sacerdotes erant Moyses et Aaron. an potius Moyses, Aaron uero sub illo? an et ipse summus propter uestem pontificalem, ille uero propter excellentius ministerium? nam a principio ei dicitur? ipse tibi quae ad populum, tu illi quae ad deum. Quaeri etiam potest: post mortem Moysi quis ungebat successorem summi sacerdotis, qui succedere nisi defuncto non utique poterat? an quia iam unctus erat inter secundos sacerdotes — idem quippe fuit oleum, quo et summus et secundi ungebantur — uestem tantum sumebat ille pontifex!qua eius summitas adpareret? et si ita est: utrum ipse sumebat an eum alius induebat, sicut et post eius mortem Moyses filium fratris sui? si ergo ab alio uestiebatur, numquidnam poterat a secundo summus? praesertim quia talis erat uestis, ut eum ab alio indui necesse fuerit. an sic induebatur prius ut etiam postea? non enim semel indutus non eam ponebat; aut cum posuisset, non eam resumebat. fieri ergo fortasse poterat, ut secundi uestirent primum obsequendo, non excellendo. unde autem adparebat, quisnam filiorum summo sacerdoti succedere deberet? non enim primogenitum aut maiorem scriptura definiuit; nisi intellegamus aliquo diuino indicio fieri solere siue per prophetam siue quolibet alio modo quo consulit deus solet. quamquam ex contentione res prouenisse uideatur, ut postea propterea fuerint plures summi sacerdotes, quia contendentibus excellentioribus litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
