Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.25
Unproofread scanNot analysed yet
Et factum est die octauo uocauit Moyses Aaron et filios eius et senatum lsrahel. quem quidam nostri "sedatum" interpretati sunt, Tepooa-lav graecus habet; hoc est ergo secutus interpres, quia et senatus a senio uidetur dictus. non autem apte in latino diceretur: uocauit senectutem Israhel pro senibus uel senioribus. quamuis eadem locutio esset. si diceretur: uocauit iuuentutem Israhel pro iuuenibus. sed hoc usitatum est in latina lingua, illud autem non est. nam hoc proprie diceretur, si diceretur: uocauit senectutem Israhel. unde quidam insolenter putantes etiam "senatum" dici interpretati sunt "ordinem seniorum". conpendio tamen forsitan melius diceretur: uocauit seniores Israhel.