Latin
3.27.1 to 3.27.17
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.27.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Et ait Moyses ad Aaron: accede ad altare et fac quod pro peccato tuo et holocaustum tuum et exora pro te et domo tua. mirum est quomodo prius dicat faciendum quod pro peccato, deinde holocaustum. cum sacrificia pro peccatis super holocausta superius iubeat inponi excepto quod de auibus praecepit. an forte hic quod prius fiebat, id est holocaustum, posterius commemorauit? non enim quemadmodum de auibus dixit: fac prius illud et postea illud, sed: fac illud atque illud. quid autem prius faciendum sit indicat superius exposita instructio, ubi dicit super holocaustum inponi sacrificium pro peccatis. quamquam ualde moueat, quod etiam ita narrat scriptura fecisse Aaron quod audiuit, ut prius commemoret eum facere pro peccato, deinde holocaustum. quod utrum et ipse prius fecerit an prius hoc scriptura narrauerit quod postea factum est, sicut in multis facere solet, haberetur incertum, nisi quod dixi superius legeretur, cum ageret de sacrificio pro peccato. ita enim legitur: et superponet illud sacerdos super altare super holocaustoma domini; et exorabit pro eo sacerdos pro peccato quod peccauit et dimittetur illi. quomodo ergo posset hoc super holocaustoma inponi, nisi holocaustoma prius inponeretur? praecepit autem hoc et de sacrificio salutaris, ut super holocaustoma inponeretur. sed quia hoc non ubique dicit, non per omnia sacrificia salutaris nec per omnia sacrificia pro peccato, potest forsitan dici non hoc regulariter fuisse praeceptum; sed illic tantummodo ut fieret dictum est, id est in sacrificio salutaris, cum fit de bubus —ibi enim id praecepit —et in sacrificio pro peccato, cum fit de femina ex ouibus; cetera uero siue sint salutaris siue pro peccato non esse necesse ut super holocausta inponantur. Mouet etiam, quod, cum faceret Aaron dona populi. quae supra commemorauit, non omnia commemorata sunt immolata, quae fuerant praedicta, sed tantum hircus pro peccato et holocaustum, ubi tamen agnum illum non expressit;