Latin
3.29 to 3.30
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.29-30
Unproofread scanNot analysed yet
Et uidit omnis populus et amens factus est: quod alii interpretes dixerunt "expauit" conantes transferre de graeco quod dictum est: unde et Ixataoic dicitur, qui saepe in scripturis latinis legitur mentis excessus. Et exiit ignis a domino et deuorauit quae erant super altare, holocaustomata et adipes. quid dixerit "a domino" ,quaeri potest: utrum quia nutu et uoluntate domini factum est an ab eo loco ignis exiit, ubi erat arca testimonii. non enim in loco aliquo ita est dominus, quasi alibi non sit.