# Quaestiones in Heptateuchum 3.29-30

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 3.29 to 3.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.29

Et uidit omnis populus et amens factus est: quod alii interpretes dixerunt "expauit" conantes transferre de graeco quod dictum est: unde et Ixataoic dicitur, qui saepe in scripturis latinis legitur mentis excessus. Et exiit ignis a domino et deuorauit quae erant super altare, holocaustomata et adipes. quid dixerit "a domino" , quaeri potest: utrum quia nutu et uoluntate domini factum est an ab eo loco ignis exiit, ubi erat arca testimonii. non enim in loco aliquo ita est dominus, quasi alibi non sit.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
