Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Item quod ait: anima quaecumque iurauerit distinguens malefacere aut benefacere, quaeritur quid dixerit "distinguens". assidue quippe hoc uerbum ponit scriptura. unde est et illud: reddam uota mea, quae distinxerunt labia mea; item dicitur ad Ezechielem: cum dicam iniquo: morte morieris; et tu non distinxisti neque locutus es; item scriptum est: si qua in domo patris sui constituta uouerit uotum, distinguens labiis suis aduersus animam suam. uidetur ergo ista distinctio quasi definitio esse, qua secernitur aliquid a ceteris, quae solo dicto non tenentur. sic ergo accipiantur, tamquam dictum sit: anima quae iurauerit, definiens labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia quae definierit homo cum iureiurando, et latuerit eum —id est nesciens faciendum esse uel non faciendum iurauerit facere —et id cognouerit. et peccauerit unum ex his —siue quia iurauit, antequam cognosceret, siue quia fecit quod iurauit et cognouit postea quia non fuit faciendum neque iurandum —et confessus fuerit peccatum pro quo peccauit, id est peccatum quod peccauit: locutio est enim. quod autem addidit: aduersus ipsum, quid intellegitur nisi: aduersus ipsum peccatum confessus fuerit, id est confitendo peccatum accusauerit? et offeret pro his quae deliquit domino, pro peccato quo peccauit feminam ab ouibus agnam —usitata locutione agnam feminam dicit, quasi possit esse non femina —aut capram de capris, sicut agnam de ouibus, quasi possit esse aut agna nisi de ouibus aut capra nisi de capris. nonnulla autem quaestio est, immo non parua, quid sit quod assidue dicit: post hoc autem cognouerit et deliquerit, quasi tunc fiat delictum, cum fuerit cognitum. an potius quia nisi pro cognito satisfieri non potest? sed non ait: post hoc autem cognouerit et paenituerit eum. quid ergo est: post hoc cognouerit et deliquerit? an si post cognitionem deliquerit? ut, si sciens fecerit quod faciendum non esset. tunc delicto purgatio debeatur. sed non ita praelocutus est. ea quippe uidetur exsequi peccata quae ab ignorantibus et per hoc a nolentibus committuntur. fortassis ergo aliquo genere locutionis deliquerit dictum est "delictum esse didicerit". an potius conuerso ordine dictum est —quia et talia genera locutionis habet scriptura —quod per alia loca similia recto ordine dicebatur? nam cum alibi totiens scriptum sit: et deliquerit et cognitum fuerit ei, hic tantum conuerso, ut dixi, ordine prius dictum est cognouerit. deinde et deliquerit. ordine autem suo ita dici posset [tantum]: anima quaecumque tetigerit omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti inmundi aut eorum quae sunt morticina abominationum inmundarum, morticinum iumentorum inmundorum, aut tetigerit ab [omni] inmundita hominis, ab omni inmunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et latuerit eum et deliquerit, post hoc autem cognouerit.