# Quaestiones in Heptateuchum 3.31

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.31

Posteaquam exeunte igne a domino incensi mortui sunt filii Aaron. qui ausi sunt in batillis suis adhibito igne alieno incensum inponere domino — quod ideo non licebat, quia ex illo igne qui diuinitus in altare uenerat deinceps custodito omnia erant accendenda quae in tabernaculo accendi oportebat — mortuis ergo illis ait Moyses: hoc est quod dixit dominus dicens: in eis qui mihi adpropinquant sanctificabor et in omni synagoga glorificabor, eos adpropinquare domino uolens intellegi, qui in tabernaculo sacerdotio fungebantur; sanctificari autem in eis etiam uindicando, sicut factum est. utrum, ut hinc sciretur quam minus aliis parcat, si illis non parcit — quo sensu dictum est: si iustus uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt — an potius secundum illud: cui plus datur. plus exigitur ab eo? et illud: seruus, qui non cognouit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit pauca; seruus autem qui cognouit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa? et illud: exiguo enim concedetur misericordia; potentes autem potentiora tormenta patientur? sed ubi hoc dixerit dominus, quod eum dixisse Moyses commemorauit, in scriptura quae retro est non inuenitur. tale ergo est hoc quale in Exodo, ubi dicit domino: tu dixisti: scio te prae omnibus, quod inuenitur quidem dominus ei dixisse, sed postea. sed quoniam mendaciter numquam hoc Moyses diceret. intellegitur id ei etiam ante dixisse, quamuis scriptum non fuerit; ita et hoc. unde adparet non omnia scripta esse quae deus locutus est eis, per quos nobis sancta scriptura eius ministrata est.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
