# Quaestiones in Heptateuchum 3.32

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.32

Quid est quod Aaron et reliquos filios eius mortem duorum illorum lugere prohibens dicit: caput uestrum cidara non denudabitis, ubi certe ostendit cidaras tegmina capitum fuisse? nisi quia illa faciebant lugentes, quae consuetudini ornatus essent contraria. sicut enim in nostra consuetudine, quia caput apertum magis habetur, operitur in luctu, sic, quia illi operimento capitis ornabantur, nudandum erat lugentibus. quod ideo prohibet, ne lugerent eos, in quorum poena sanctificatus est dominus. id est commendatus est timor eius. nec ideo, quia lugendi non erant — nam permittit alios lugere illos — sed quia illi lugere tunc non debebant cum dies sanctificationis eorum agerentur nondum completis septem, quibus eos praecepit de tabernaculo non abscedere. quamquam possit uideri, quia illo oleo fuerant sanctificati, hoc dictum esse quod numquam quemquam lugere deberent. ita enim dicit: fratres autem uestri omnis domus Israhel plorabunt incendium, quo incensi sunt a domino. et ab ostio tabernaculi testimonii non exibitis, ne moriamini; oleum enim unctionis quod est a domino super uos est.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
