# Quaestiones in Heptateuchum 3.36.14-26

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 3.36.14 to 3.36.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.36.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.36.14

de uitulo autem quid quaereret, cum ea lege fieri potuerit. quam de uitulo pro peccato uniuersae synagogae praeceperat deus, sicut de uitulo pro peccato sacerdotis, id est. ut totus arderet extra castra? haec enim uerba sunt irascentis Moysi ad filios fratris sui, cum hircum pro peccato quaesitum non inuenisset, quia fuerat totus incensus: quare non comedistis illud quod fuit pro peccato in loco sancto? quoniam enim sancta sanctorum sunt, hoc uobis dedit edere, ut auferatis peccatum synagogae et exoretis pro eo ante dominum. non enim inlatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus. edetis illud in loco sancto. quomodo mihi constituit dominus. utique cum dicit: non enim inlatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus, procul dubio discernit illud quod ita fit pro peccato sacerdotis siue pro peccato uniuersae synagogae non de hirco, de quo sanguis quoniam non erat iussus inferri ad tangenda cornua intus altaris incensi non debuit totus incendi, sed a sacerdotibus manducari. hoc autem quare sit factum, id est, ut etiam ipse totus incenderetur, respondit Aaron et placuit Moysi. Sane quoniam sex pecora praecepta fuerant senioribus populi ut offerrentur pro populo. quorum prius quattuor commemorauit. hircum et arietem et uitulum et agnum anniculum — quorum manifestum est hircum pro peccato, manifestum est etiam agnum anniculum in holocaustum — duo uero media, arietem et uitulum, ambigue posita uideramus, utrum ad sacrificium pro peccato pertinerent et hirco adiungerentur an potius agno, ut in holocaustum offerrentur — unde quid nobis uideretur suo loco exposuimus — postea uero, ut sex animalia complerentur, uitulum et arietem commemorauit in sacrificium salutaris, nec tamen in consequentibus cum immolata sunt et identidem commemorata, fit mentio pecorum ipsorum arietis et uituli, quae inter caprum et agnum posuerat, sed tantum ille uitulus et ille aries commemorantur, quos in sacrificium salutaris offerri iusserat, ut iam non sex pecora, sed potius quattuor fuisse credantur: potest fortassis intellegi quod duo illa, quae prius inter hircum et agnum .

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
