Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.38
Unproofread scanNot analysed yet
Instruere filios Israhel inter uiuificantia quae manducantur et inter uiuificantia quae non manducantur. quae graecus habet CtooYovoOvta, nostri quidam "uiuificantia" interpretari maluerunt, quia utcumque hoc uerbum noster usus recepit. quam facere nouum insolitum, si dici posset "uiuigignentia". non enim quae uiuificant. id est uiuere faciunt, sed quae uiuos fetus gignunt, id est non oua sed pullos, dicuntur CwoYovoovta.