# Quaestiones in Heptateuchum 3.41

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.41

Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. uelut exponendo dixit posterius, unde quod primum dixerat intellegeretur, quoniam dixerat: homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix lucida. ne cicatricem sic intellegeremus, quomodo solet esse uestigium sanati uulneris, aperuit hoc se de colore dicere, cum adiunxit: et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. quidquid ergo illud est. coloris uitium est, quod nomine cicatricis appellat. quod uero ait: tactus leprae, non quod tactu color sentiatur, sed ita dicit tactum leprae, tamquam homo ipse uel corpus eius lepra sit tactum, hoc est maculatum atque uitiatum. sicut dici solet: "tetigit eum uel non tetigit febris". denique ipsam maculam tactum uocat et eam semper isto nomine appellat. unde nonnulli nostri non" tactum", sed "maculam" interpretati sunt. quo nomine quidem planius uidetur sonare quod legitur: sed potuit et graecus non dicere άφήν, id est tactum. sed μῶμον, id est maculam, unde ἄμωμον dicit immaculatum. quamquam non ab illo solo quod in colore contingit, sed ab omni uitio purum solet scriptura ἄμωμον dicere. unde non maculam coloris, sed omnis uitii notam uult intellegi, quod appellat. posset ergo quod ad solum colorem adtinet σπίλον dicere: quo uerbo usus est apostolus, ubi ait de ecclesia: non habentem maculam aut rugam. nec σπίλον autem nec dixit, sed άφήν, id est tactum, quod et in graeca lingua inusitate dicitur in coloribus et tamen hoc septuaginta interpretes non piguit graece dicere. cur ergo latinos piguerit? quod autem dicitur "cicatrix signi", uel ideo dicitur, quod significet aliquid, uel ideo potius, quod ipsum hominem signo quodam discernit a ceteris, hoc est notabilem reddit.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
