# Quaestiones in Heptateuchum 3.47

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.47

Deinde sequitur: et tactus leprae si fuerit in homine. ueniet ad sacerdotem. et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit capillum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice. hinc si subtrahamus "et"', more enim locutionis scripturarum positum est, iste erit sensus: et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit capillum album a sano carnis uiuae in cicatrice. ordo est: mutauit capillum album in cicatrice a sano carnis uiuae, id est: cum caro uiua et sana habeat capillum obscurum uel nigrum, haec cicatrix album habet. lepra ueterescens est in cute coloris eius: et inquinabit eum sacerdos — id est inquinatum pronuntiabit — non segregabit eum, quia inmundus est. hoc uidetur dicere, quia, ubi inuentus fuerit pilus in album mutatus concolor albo uitio cutis, iam non segregatur, ut probetur, nec expectatur utrum etiam humilior fiat locus, sed ex hoc tantum quod alba est cutis discolor ceterae et album habet pilum discolorem ceteris qui sunt in carne uiua et sana lepra ueterescens pronuntiatur: ideo ueterescens, quia iam non est probanda illis bis septem diebus. si autem restitutus fuerit color sanus et conuersus fuerit albus, quoniam dixerat totum album factum per totam cutem eo ipso iam mundum esse, quia uarietas ibi iam non esset. deinde ait: et quacumque die uisus fuerit in eo color uiuus, inquinabitur: ubi satis ostendit uarietatem inprobari. ac per hoc quod modo dixit: si autem restitutus fuerit color sanus et conuersus fuerit albus, et ueniet ad sacerdotem. et uidebit sacerdos, et ecce conuersus tactus in album, et purgabit sacerdos tactum: mundus est, restitutum colorem sanum non debemus accipere. ut color sanus esset: iam enim ipse erat, per quem tamen fiebat inmundus propter uarietatem. restitutum ergo dixit colorem sanum, ut illud esset quod fuerat, id est albus sano pereunte. tunc enim rursus mundus erit, cum totus albus fuerit, quia nulla ibi uarietas erit. sed restitutum pro pereunte accipere nimis inusitata locutio est; magis enim uidetur dicere debuisse: si autem restitutus fuerit color albus. nunc uere ait: restitutus sanus et conuersus fuerit albus, tamquam diceret: sanus color si restitutus fuerit in album.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
