Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.48
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod, cum de lepra capitis loqueretur, eam etiam quassationem appellauit, cum in solo colore fiat uel cutis uel capillorum, et quod humilior aspectus eius a cetera cute adpareat, sine dolore tamen et sine ulla uexatione? an hoc quod inmundum est quassationem uoluit appellare pro plaga, uelut hac inmunditia homo percussus sit?