Latin
3.5 to 3.6
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem ait: anima si latuerit eum obliuione, id est: si obliuione factum fuerit, ut lateat eum uel eam, si ad animam refers, quoniam eum dicendo ad hominem retulit. animas quippe hic homines dicit. Et peccauerit nolens a sanctis domini. uidetur obscure positum hoc peccati genus, sed in consequentibus aperitur, ubi dicit post oblatum de ariete sacrificium: restituet illud et quintas adiciet. ibi enim intellegitur hoc esse a sanctis obliuione peccare "aliquid per obliuionem usurpare", quod debetur sanctis siue sacerdotibus siue oblationibus uel primitiarum uel quidquid huius modi.