Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.51
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod ait: in omni uase operario pellis. nisi quod est ex pelle factum, hoc est in omni uase pelliceo? hoc autem isto loco uas dicit, quod graeci appellant o%so? ; hoc enim nomen generale est omnium utensilium. aliud est autem quod appellatur artftlov; nam et hoc latina lingua U&'< dicit. sed aYfetov illud magis intellegitur uas quod liquorem capit.