# Quaestiones in Heptateuchum 3.51

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.51

Quid est quod ait: in omni uase operario pellis. nisi quod est ex pelle factum, hoc est in omni uase pelliceo? hoc autem isto loco uas dicit, quod graeci appellant o%so?; hoc enim nomen generale est omnium utensilium. aliud est autem quod appellatur artftlov; nam et hoc latina lingua U&'< dicit. sed aYfetov illud magis intellegitur uas quod liquorem capit.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
