Latin
3.53.16 to 3.53.26
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.53.16-26
Unproofread scanNot analysed yet
nam posset intellegi "exorabit sanctum deum", et nulla esset quaestio; quomodo autem possit intellegi: exorabit hoc sanctum, difficile est dicere, nisi forte illud sanctum quidquid est quod deus est, quia et spiritus sanctus, qui utique deus est. neutro genere graece dicitur τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. et forte hoc est —si tamen ille codex uerior est, qui emendatior uidebatur —ἐξιλάσεται τὸ ἅγιον, hoc est τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, quod latine genere neutro dici non potest. quamuis et in tribus aliis codicibus, uno graeco et duobus latinis, non inuenerimus nisi quod supra diximus: exorabit pro sanctis. quod potest et sic accipi, ut non pro sanctis hominibus, sed pro his quae sancta sunt intellegatur. id est tabernaculo ipso et quaecumque in eis essent sanctificata domino: ut hoc sit exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel: propitiabit deum pro his quae sanctificata sunt domino ab inmunditiis filiorum Israhel, quia in medio eorum erat tabernaculum. sic enim sequitur. nam cum dixisset: exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum, continuo subiecit: et ita faciet tabernaculo testimonii quod creatum est in eis in medio inmunditiae eorum, ut ad hoc necessaria uideatur illa propitiatio pro sanctis, id est pro tabernaculo et omnibus quae in eo sancta dicuntur. nam et paulo post hoc dicit de altari. quod aspersione sanguinis mundaret illud sacerdos et sanctificaret ab inmunditiis filiorum Israhel.