Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.55
Unproofread scanNot analysed yet
De duobus hircis. uno immolando et alio in desertum dimittendo, quem ἀποπομπαῖον uocant, solet esse disceptatio, et a quibusdam ille immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo. non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo, in cuius manu in heremum hircus dimittitur, cum redierit, lauare iussus est uestimenta sua et corpus suum aqua et sic ingredi in castra —tamquam et hoc sit indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cuius contagione homo abluendus est; sic enim dicit abluendum et qui alterius hirci <uitulique> acceperit carnes <et> extra castra combusserit —quia ita de illo et de uitulo fieri iubet, de quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis. ac per hoc non neglegenter istorum duorum hircorum distinctio in allegorica significatione tractanda est. item cum constituisset diem decimum septimi mensis sabbato sabbatorum, quo fieret supra dicta purgatio a sacerdote illo uno qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait: exorabit sanctum sancti. quod iam nescio utrum aliter accipiendum sit quam" exorabit in sancto sancti" quodam genere locutionis; in illo scilicet sancto, quo solus ipse summus sacerdos intrabat. quod est intra uelum, ubi arca erat testimonii et altare incensi. non enim eundem locum tamquam deum exorabit, sed quia ibi exorabit deum, ita positum est: exorabit sanctum sancti. nam et hoc genere neutro in graeco positum est: τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. an forte spiritum sanctum sancti dei hoc est τὸ ἅγιον πνεῦμα τοῦ ἁγίου θεοῦ? an potius "exorabit" dictum est "exorando purgabit" ? nam sic uerba contexit: et exorabit sanctum sancti et tabernaculum testimonii et altare exorabit et pro sacerdotibus et pro omni synagoga exorabit. quomodo ergo exorabit tabernaculum et altare nisi, ut dictum est, intellegamus "exorando purgabit" ?