Latin
3.68.1 to 3.68.17
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.68.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Non furtum facietis neque mentiemini neque calumniam faciet unusquisque proximo. illud de furto positum est in decalogo. quod autem dicit: neque mentiemini neque calumniam faciet unusquisque proximo, mirum, si non eo praecepto continetur, quod ibi positum est: neque falsum testimonium dices aduersum proximum tuum, quoniam neque calumnia sine mendacio fieri potest, quod falsi testimonii generalitate concluditur. sed utrum haec aliqua conpensatione admittenda sunt, magna quaestio est: sicut de mendacio paene omnibus uidetur, quod ubi nemo laeditur, pro salute mentiendum est. utrum ergo ita et de furto? an furtum fieri non potest, ubi nullus laeditur? quin immo fieri potest, etiam quando ei cui fit consulitur, tamquam si quisquam homini uolenti se occidere gladium furetur. nam calumnia nescio utrum cuiquam ad eius utilitatem fieri possit. nisi forte quod ad maius gaudium fiebat, quo postea fruerentur, quod Ioseph de scypho calumniabatur fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat. quamquam si definitionibus ista determinare tentemus, fortasse furtum non est, nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur; et calumnia non est, nisi quando falsi criminis obiectione proximus laeditur; mendacium autem non possumus dicere tunc tantummodo esse, quando proximus laeditur; cum enim falsum ab sciente dicitur, procul dubio mendacium est, sine illo quisquam siue nemo laedatur. proinde magna quaestio de mendacio, utrum possit aliquando iustum esse mendacium, facile solueretur fortasse, si sola praecepta intueremur, non et exempla. nam quid isto praecepto absolutius: non mentiemini? sic enim dictum est quomodo: non facies tibi idolum —quod factum non potest aliquando iustum esse —et quomodo dictum est: non moechaberis —quia autem dicat aliquando moechiam iustam esse posse? —et: non furaberis —secundum definitionem illam furti iustum esse furtum numquam potest —et: non occides, quoniam cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu.