Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.70
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod, cum supra dixisset: non odio habebis fratrem tuum in animo tuo; arguendo argues proximum tuum et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter adiunxit: et non uindicatur manus tua? utrum pro eo, quod est "non punitur"? animo enim bono facis, cum disciplinam peccanti proximo inponis, ne accipias peccatum eius neglegendo. ad hoc enim pertinet quod ante posuit: non odio habebis proximum tuum in animo tuo. uideri enim potest ei qui arguitur, quod oderis eum, cum non sit in animo tuo. an "non uindicatur manus tua" hoc potius admonet, ne quaeras uindicari manum tuam nec ulciscendi libidine rapiaris? nam quid est aliud uindicari uelle nisi laetari uel consolari de alieno malo? et ideo dictum est: non irasceris filiis populi tui. sic enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. quidam uero codices habent: et non uindicabitur manus tua, id est arguendo uindicare te uelis, sed potius consulere illi quem arguis.