Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.74
Unproofread scanNot analysed yet
Et mulier quae accesserit ad omne pecus ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus. morte . moriantur; rei sunt. quaeritur quomodo sit reum pecus, cum sit inrationale nec ullo modo legis capax. an quemadmodum transferuntur uerba modo locutionis, quae graece appellatur fmocfopa, ab animali ad inanimale —sicut dicitur inprobus uentus uel iratum mare —ita et hic translatum est a rationali ad inrationale? nam pecora inde credendum est iussa interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam.