Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeritur etiam utrum ubique sit accipiendum quod dictum est: si non ualet manus eius quod satis est ad ouem, offerre eum debere par turturum aut duos pullos columbinos et, si hoc quoque non ualet, certam similaginis quantitatem. quoniam, si ubique ita licere intellegitur. non potest quidem dici sacerdotem non habere uitulum aut uniuersam synagogam aut principem non habere caprum uel ouem. et si ita est, quid opus erat postea dicere tacitum cuiusquam periurium aut tactum inmundum et periurium per ignorantiam factum purgari sacrificio agnae et caprae, cum eadem sacrificia praecepta sint etiam in illa generalitate peccati, ad quam generalitatem etiam ista potuerunt pertinere? si autem hinc ista discernuntur. quod licebat pro eis turtures et columbos uel etiam, si hoc non esset, similaginem offerri, ibi autem ubi non dictum est non licebat, ron uidetur subuentum esse pauperibus, quoniam multa possent esse delicta non specialiter expressa, quae ad illam generalitatem referrentur, ubi grauarentur inopes, si tantummodo capram feminam et agnam ex ouibus et illas auiculas et similaginem licebat offerri. nisi forte quis dicat boc discerni ista excepta et nominatim expressa peccata ab illis quae generaliter commemorata sunt, quia hic agnam dixit, ibi ouem, ut aetas pecorum aliquam differentiam faciat, dum tamen intellegatur pauperibus peraeque subuentum, ut, si non haberent ulla animalia quadrupedia. aut memoratas aues aut similaginem offerrent pro peccatis ignorantiae suae. si autem mouet quare, cum generaliter omnia ignorantiae peccata concluserit et sacrificia non pro distantia peccatorum quam non fecerat sed pro distantia personarum distinxerit, postea uoluerit etiam peccata distinguere et pro eorum diuersitate sacrificia diuersa praecipere, quasi non ad illam generalitatem omnia pertinerent: sic factam posterius exceptionem oportet intellegi, ut quaecumque remanserint his exceptis, quae nominatim et speciatim commemorauit, dicta in illa generalitate intellegamus. quem modum locutionis non est alibi reperire; sed in scripturis sanctis tale est illud ubi apostolus ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est. hic enim nihil uidetur praetermisisse peccati, quandoquidem ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo; postea tamen excepit fornicationem, cum intulit: qui autem fornicatur in corpus proprium peccat. quod secundum consuetudinem nostrae locutionis ita diceretur: omne peccatum quodcumque fecerit homo excepta fornicatione extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus proprium peccat. ita et hic, cum prius generaliter omnia ignorantiae peccata diceret illis quae commemorauit sacrificiis expianda, postea tamen excepit illa, quibus expresse et distincte p)sitis certam sacrificiorum purgationem adhiberet, ut his exceptis quaecumque reliqua essent ad illam generalitatem pertinerent.