Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.88
Unproofread scanNot analysed yet
Et homo qui percusserit [omnem] animam hominis et mortuus fuerit, morte moriatur. non ait: quicumque percusserit hominem et mortuus fuerit, sed: animam hominis, cum potius corpus hominis a percussore feriatur, sicut et dominus dicit: nolite timere eos qui corpus occidunt. eo more quo solet scriptura appellat animam uitam ipsam corporis, quae fit per animam, et hinc uoluit ostendere homicidam, quod hominis animam percutiat, id est percutiendo uita hominem priuet. cur ergo addidit: et mortuus fuerit, si iam hoc ipso ostendit homicidium, quod animam hominis percusserit, id est uita homo a percutiente priuatus sit? an exponere uoluit quomodo accipiendum sit, quod dixerat "hominis animam percussam", et sic ait: et mortuus fuerit, tamquam diceret: id est mortuus fuerit? hoc est enim, animam hominis fuisse percussam.