# Quaestiones in Heptateuchum 3.89

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.89

Cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra quam ego do uobis, sabbata domini. sex annis seminabis agrum tuum et sex annis putabis uineam tuam et congregabis fructum eius; anno autem septimo sabbata: requies erit terrae, sabbata domino. quomodo intellegendum est: cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra "sex annis seminabis agrum tuum" et cetera? quasi tunc fieri praeceptum sit, quando terra requieuerit, cum propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. requiem enim terrae septimo utique anno uult intellegi. quo iussit nihil in ea quemquam operari per agriculturam. sed nimirum longum hyperbaton facit obscuritatem huic sensui. uidetur ergo hic esse ordo uerborum: cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra quam ego do uobis, sabbata domini: quae ab se surgunt <ab> agro tuo non metes et uuam sanctificationis tuae non uindemiabis. annus requiescendi erit terrae. et erunt sabbata terrae esca tibi et puero tuo et puellae tuae et mercenario tuo et inquilino qui applicitus est ad te. et pecoribus tuis et bestiis quae sunt in terra tua omne quod nascetur ex eo in escam. interposuit autem exponendo quomodo terra requiescat et ait: sex annis seminabis agrum tuum et sex annis putabis uitem tuam et congregabis fructum eius; anno autem septimo sabbata: requies erit terrae, sabbata domini. agrum tuum non seminabis et uineam tuam non putabis. et per hoc quod ait "non putabis", omnem culturam eo anno prohibitam debemus accipere. neque enim si putanda non est, aranda est aut adminiculis suspendenda uel quodlibet aliud, quod ad culturam eius pertineat, adhibendum; sed quomodo solet a parte totum intellegi, ita per putationem omnis cultura significata est. et per agrum atque uineam, cum et illum seminari et hanc putari prohibuit, omne agri genus intellegendum est. neque enim in oliueto uel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. quod uero ait: et erunt sabbata terrae esca tibi et puero tuo et puellae tuae et cetera, satis aperuit nec dominum agri prohibitum uesci eis, quae non adhibita cultura illo anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. sic ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo transiens, ut hoc solum caperet quod statim uescendo consumeret, non quod in usus reponeret.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
