# Quaestiones in Heptateuchum 3.9

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.9

Offeret arietem ab ouibus sine macula pretio in quod deliquit. non ita distinguendum est, quasi <sit> "pretio in quod deliquit" in quod pretium deliquit, sed: "si offeret arietem, pretio offeret", id est emtum. etiam hoc enim uidetur ad sacramentum alicuius significationis pertinere uoluisse, quoniam pretium ipsum non definiuit. nam si definisset, posset uideri hoc praecepisse, ne uile pecus offerretur, ut, etiamsi non emeret qui offerret, tale tamen offerret quod tanti ualeret. addito autem non solum pretio, ut emptus aries offerretur, uerum etiam siclorum, <siclo> sancto — ita enim dicit: pretio argenti siclorum, siclo sancto — aliquot siclis ut ematur aries, non uno siclo uoluit. quid sibi autem uelit "siclum sanctum", iam ubi uisum est disseruimus. quod uero, cum dixisset: et delicti sui offeret domino arietem ab ouibus sine macula pretio, deinde addidit: in quod deliquit, intellegendum est: "in id offeret in quod deliquit", id est in eam rem, propter eam rem. et auferet holocarpoma quod consumpserit ignis illam holocaustosin ab altari. quid auferet. si consumptum est? iussit enim sacerdotem auferre post totius noctis ignem holocarpoma, id est holocaustum quod ignis consumpserit. uel quid sibi uult etiam illud, quod addidit: illam holocaustosin, cum hoc intellegatur holocarpoma quod holocaustosis? nisi forte illud est uerum, quod in quodam graeco inuenimus; non enim ait: auferet holocarposin, sed: auferet catacarposin, hoc est reliquias holocausti quod ignis consumpsit. has autem reliquias, ueluti est cinis et carbo, appellauit illam holocaustosin eius rei nomine, quae consumpta est, reliquias ipsius consumptionis appellans.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
