Latin
Book 3
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.91
Unproofread scanNot analysed yet
Et per omnem terram possessionis uestrae mercedem dabitis terrae. alii autem codices habent "redemptionem dabitis terrae". sensus ergo hic est: non uenumdabitur terra in profanationem, id est illis qui ea utantur in iniuriam creatoris, aut: in confirmationem, id est ut eam emptor perpetuo possideat nec certo secundum dei praeceptum interuallo annorum restituat uenditori. mea enim est, inquit, terra: unde secundum meum praeceptum ea uti debetis. atque ut ostenderet suam esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adiunxit dicens: propter quod proselyti et incolae uos estis ante me, hoc est: quamuis proselyti, id est aduenae sint uobis, qui ex alienigenis adiunguntur genti uestrae, et incolae, id est non in terra propria manentes, tamen etiam uos omnes ante me aduenae estis et incolae. hoc deus dicit siue Israhelitis, quod aliarum gentium terram quas expulit eis dederit, siue omni homini, quoniam ante deum qui semper manet et, sicut scriptum est, caelum et terram inplet utique praesentia sua, omnis homo aduena est nascendo et incola uiuendo, quoniam conpellitur migrare moriendo.